- page 1, image: s018
-
- IO. CASAE GALATEUS, IN QUO SUB PERSONA SENIS
ADOLESCENTEM informantis, disputatur, qui mores
in quottidiano cum aliis convictu aut tenendi
sint, aut fugiendi; ex Italico Latinus,
Interprete NATHANE CHYTRAEO.
-
- CUM iter hoc vitae humanae, quod a me, ut
vides, magna ex parte iam est confectum, tu nunc
primum ingrediaris: egoque, quod vere et ex
animofacio, multum te amem: constitui mecum unum
atque alterum locum tibi indicare, ad quem ipse
experientia edoctus, metuerem, ne facillime vel
laberêre, vel quocumque saltem modo
aberrares. Ut ita praeceptis his meis
instructus, cum salute animae tuae, et laude
honoreque familiae tuae generosae et nobilis,
rectam viam posses tenere. Quia vero fieri
potest, ut aetas haectua, quae adhuc tenera est,
ad graviores subtilioresque doctrinas
percipiendum minus sit idonea: ego, istis in
tempus magis conveniens reservatis, in
praesentia de iis, quae page 2, image: s019
-
- tamen forte nonnullis frivola videri
possint, agere incipiam, nimirum quibus rebus
studere, et qua ratione vitam instituere aliquem
oporteat, ut in familiaricum aliis hominibus
conversatione, bene moratus, amabilis, et
elegans habeatur. quod ipsum profecto vel revera
virtus est, vel res propter similitudinem quam
proxime [Note: Doctrinae hutus utilitas et
necesi sitas.] ad virtutem accedens. Etiamsi
enim, aut liberalem, aut constantem, aut
magnanimum esse, per se, sine ullo dubio,
laudabilius et maius sit, quam esse moribus
honeste eleganterque politum: nihilominus tamen
usu venit, ut morum illa suavitas, et gestuum
sermonisque decora et bella concinnitas, non
minus possessori suo adium enti afferant, quam
animi vel magnitudo, velalacritas, his ipsis
virtutibus ornato conferre queant. Illa enim
frequenter, et quidem singulis diebus multis
modis sunt usurpanda, cum quottidie unicuique
necesse sit aliorum hominum consuetudine et
colloquio uti: sed iustitia, fortitudo, et aliae
virtutes nobiliores magisque eximiae, multo
exercentur rarius. Neque enim homo liberalis aut
magnanimus obstrictus est, ut singulis horis
magnifice agat, cum hoc nullo a quoquam fieri
possit modo. similiter quoque viri animosi et
cordati, ut virtutis suae excellentiam
declarent, rarissime sunt obligati. Quapropter
quanto haec magnitudine et quasi pondere suo
vincuntilla, tanto ab his, et numero, et usu
crebrius iterato, vicissim illa superantur.
Possem ego tibi, nisi factu page 3, image:
s020
-
- indecorum esset, multos nominatim quoque
recensere, qui cum alias pretii non usque adeo
magni essent, tamen omnibus modis permagno sunt
aestimati, unam tantum ob causam, quod in sua
quam cum aliis haberent consuetudine, indolem
quandam festivam et gratiosam praese ferrent:
qua quidem ipsa adiuti et evecti, ad summos
amplissimarum dignitatum gradus pervenerunt,
longissmoque post se intervallo reliquerunt eos,
qui virtutibus illis, de quibus paulo ante
dicebamus, longe nobilioribus, magisque egregiis
excellebant. Sicuti enim mores amabiles et
ingenui vim habent excitandi benevolentiam eorum
quibus cum vivimus: ita ex adverso mores rigidi
et insulsi, in odium et contemptum nostri alios
impellunt. Quare etiamsi legibus publicis nulla
poena morum rusticitati odiosae, utpote peccato
leviculo (magnum enim revera non est) sit
constituta: nihilominus tamen videmus ipsam
naturam castigatione satis aspera nos corrigere,
cum efficit, ut hanc ob causam consortio et
benevolentia hominum plane spoliemur. Et certe,
sicuti alia gravia peccata plus detrimenti
afferunt, ita haec leviora, plures, aut minimum,
crebriores molestias inducunt. Quemadmodum enim
homines, qui a feris bestiis sibi metuunt,
minutaque illa animalcula, quales sunt dulices
aut muscae, formidine non dignantur, et tamen
nihilominus, propter continuas molestias, quibus
ab hoc genere inquietamur, multo frequentius ab
his bestiolis, quam a belluis illis page 4,
image: s021
-
- immanibus bilem sibi sentiunt moveri: ita
accidit, ut plerique omnes, duplo maiori odio
prosequantur homines intractabiles et agrestes,
quam alios etiam insigniter flagitiosos.
Quapropter dubium esse nemini potest, quin
unicuique, qui non in solitudine aut eremitarum
latibulis, sed in coetu et frequentia vivere
constituerit, mirum in modum utile sit, si in
moribus suaque cum aliis conversatione gratiosus
et iucundus esse norit. Taceo iam quod aliae
virtutes multa et varia supellectile indigent,
quae si desit, parum illae aut nihil proficiunt,
cum interim haec morum elegantia, etiam sine
patrimonio et opulenta et valida sit, utpote
quae in verbis tantum et actionibus consistat.
Hac autem in parte quo facilius fungi officio
tuo possis, sciendum tibi est, convenire, ut
morem vivendi tuum attemperes et modereris, non
tuo arbitrio, sed ad voluntatem et desideria
eorum quibus cum conversaris, ad quae quidem
ille, certa tamen cum moderatione, omnino est
dirigendus. Nam qui in usu et convictu vitae
quottidianae, aliorum voluntati cum quodam
prolubio supra modum obsecundare studet: ille
vel parasitus, vel gesticulator, vel forte etiam
scurra potius, quam homo bene moratus et
honestus esse videatur: sicuti econtrario is qui
nihil pensi habet, sive laceat aliis, sive
displiceat, homo rudis, incompositus, et
agrestis merito censetur. Ut igitur tum cum non
propriae sed alienae voluptatis rationem
habemus, mores nostri sint grati et iucundi,
page 5, image: s022
-
- principio investigandum nobis est, qualesnam
res ille sint, quibus in universum maxima pars
hominum delectantur: et quales illae, quas
tamquam molestas ut plurimum aversantur. Hinc
enim qui mores in conversatione cum aliis aut
vitandi, aut eligendi sint, facile
deprehendemus.
-
- [Note: ???umma hu???us libelli.]
DIcimus igitur quod quaelibet res, quae cuipiam
ex sensibus molesta et gravis, aut appetentiae
contraria est, et praeterea quae imaginem rerum
turpium et odiosarum animo subicit, aut quae
etiam adversatur intellectui, quod inquam
huiusmodires, aut actio, tamquam magnopere aliis
displicens, accurate debeat vitari. Quapropter
in praesentia aliorum non solum non faciendae
sunt res impurae aut foetidae, aut taediosae,
aut stomachum moventes, verum etiam mentionem
earum fieri dedecet. Neque enim actio tantum aut
recordatio rerum huiuscemodi displicet, sed eas
quocumque vel modo, vel gestu, imaginationi
alterius adumbrare, vehementer molestum esse
consuevit.
-
- [Note: Exempla eo rum quae sensib.
adversantur.] Proinde indecora et
inconveniens eorum est consuetudo, qui in
aliorum conspectu, palam quamcumque libet
corporis sui partem manu contrectant. Ad eundem
modum, non decet hominem honestum et bene
moratum, aliis intuentibus, naturali necessitati
se page 6, image: s023
-
- praeparare, aut postquam inde redierit, in
eorum praesentia femoralia thoraci astringere.
Item, si me audiet, ex huiusmodi locis
regressus, ne quidem manus in honesta sodalitate
abluet, si quidem eo ipsoquod lavat, speciem
quandam spurcitiei animis eorum repraesentat.
Eandem quoque ob causam consuetudo minime decora
est, si quis re quapiam odiosa, quod fit, in
viis oblata, statim ad comitem se convertat,
eique illam monstret: multo minus decebit
alterirem foetidam, ut olfaciat, porrigere. quod
nonnumquam facere aliqui solent, atque adeo
urgere, cum etiam naribus aliorum rem illam
graveolentem admovent, et inquiunt, Odorare
amabo quantopere hoc foeteat: cum potius
dicendum esset, Quia foetet, noli odorari.
Sicuti iam hi ipsi eiusdemque generis mores
molestiam afferunt iis sensibus ad quos proprie
pertinent: ita aures quoque offenduntur crepitu
dentium, cum ii compressi quasi atteruntur: item
flatu, stridore, et strepitu ex collisione
duorum lapidum, aut frictione ferramentorum
orto: a quibus quantum fieri potest, quilibet
sibi cavebit. Neque tamen unam hanc cautionem
sibi sufficere existimabit, verum etiam a cantu,
praesertim si cui vox inconcinna et acerba sit,
sociosque quibus cum cantitet non habeat, studio
sissime abstinebit. Quod tamen a paucissimis
fieri fere solet. Immo ii qui natura minime
idonei sunt, quam saepissime tale quid agere
videntur. Sunt quoque nonnulli qui in tussi aut
sternutamento page 7, image: s024
-
- tantum concitant sonitum, ut aliorum aures
quasi obtundant, quorum aliqui eo ipso tempore
faciem quoque eorum quibus adsunt, valde equidem
inconsiderate et immodeste, pituitae suae
aspergine collinunt. Invenias quoque qui inter
oscitandum, aut ululare, aut rudere soleat,
quiquetum, or sic diducto et hiante, nihilominus
loqui, et sermonem suum continuare velit:
emittens interim vocem seu potius fremitum
quendam, non dissimilem ei, qui auditur in
mutis, cum se ipsos vi quadam ad loquendum
impellere annituntur. Qui quidem mores indecori,
simulque et auribus et oculis ingratissimi,
accurate sunt fugiendi. Huc accedit, quod homo
bene moratus a nimia quoque oscedine sibi debeat
temperare, et id non solum ob causas enumeratas,
verum etiam quod huiusmodi oscitatio videatur
oriri ex quadam satietate et fastidio: quod is,
qui usque adeo saepe oscitat, alibi potius, quam
ubi est, esse desideret: at que adeo praesens
sodalitium, colloquia, et mores eorum quibus cum
est, aversetur. Et certe etiamsi quis plerumque
ad oscitandum promptus sit: nihilominus tamen,
si negotio aliquo iucundo, aut meditatione seria
sit occupatus, facile
oscitationis
obliviscitur. Sed ei qui ab omni negotio vacuus
et segnis est, facilime se ea suggerit. Proinde
fit, si unus aliquis oscitet, in coetu hominum
ab animo et corpore otiosorum, ut tum quoque
omnes illi, quod saepenumero factum videre
potuisti, continuo iterum oscitent: quasi ille
in page 8, image: s025
-
- memoriam hoc eis revocarit, quod ipsi, si
modo recorati essent, priores facere voluissent.
Cumque in lingua quoque Latina hominem
oscitantem cum negligente et socorde plane
eundem esse constet: vitanda est perversa haec
consuetudo, quae, ut diximus, et visu iniucunda,
et auditu odiosa, et appetitui quoque ipsi
contraria est. Ea enim si quando utamur, non
solum significamus, nobis sodalitium, in quo
sumus, non magnopere placere: verum de nobismet
ipsis indicium quoddam facimus parum
honorificum, quod scilicet simus animo
somnolento et veternoso. quod ipsum certe parum
nos iucundos et amabiles facit iis, quibus cum
conversamur. Indecorum quoque est cum screatu et
tussi salivam et mucum expectorare, aut postquam
nasum emunxeris, in strophiolum diductum
inspicere, quasi fieri potuerit, ut margaritae
tibi aut pyropi e cerebro exciderent. Huiusmodi
enim in aliorum convictu actiones et mores ita
pleni sunt fastidii et nauseae, ut propter eos
nemo nobis bene cupere possit. Immo si quis
forte animo in nos propensiori esset, is istis
et similibus plane a nobis alienaretur,
Inconcinnus quoque mos est, si quis poculo vini
e quo alius est bibiturus, aut cibo qui alteri
apponitur comedendus, odorandi gratia nasum
admoveat, Immo nolim quemquam vel ea quoque
odorari, quae ipse comedere aut bibere cogitat.
siquidem fieri potest, ut ex naribus aliquid
excidat, quod alteri nauseam concitet, etiamsi
eo forte tempore nihil page 9, image: s026
-
- deciderit. Praeterea si meo consilio
obtemperare velis, vitrume quo tu biberis, non
porriges alteri ut bibat, nisi is forte plusquam
domestica familiaritate tibi sit coniunctus.
Multo minus pyrum, aut quemcumque ex fructibus
alium, dentibus tuis arrosum dabis alteri. neque
hoc te movebit, quod res iam enumeratae, tibi
non magni momenti esse videantur: vulnera enim,
etiam minuta, si multa sint, hominem solent
occidere. [Note: COMES Richardus,] Fuit
iampridem Veronae Antistes sacratum literarum
scientissimus, omnique liberali doctrina
politissimus, cui nomen erat Ioanni Matthaeo
Giberto. Is inter ceteras suas consuetudines
laude dignissimas, ea quoque morum elegantia,
eaque liberalitate fuit erga homines ingenuos et
honestos suo hsopitio utentes, ut eos domi suae
omni honore afficeret, non quidem magnificentia,
quae modum excederet, sed mediocri, atque adeo
tali quae hominem sacris initiatum deceret.
Evenit igitur, cum eo tempore Veronam transiret
homo quidam nobilis, quem Comitem Richardum
appellabant, ut is dies complures cum hoc
Episcopo, eiusque familia, in qua plerique omnes
et moribus et litteris satis bene erant exculti,
commoraretur. Quibus ipsis cum hic hospes inter
viros ordinis eque stris maxime politus et
festivus esse videretur, magnopere eum
laudabant, et omnibus deinceps quoque modis
maximi eum fecissent, nisi minuta quaedam
labecula, moribus illius fuisset aspersa. Quam
cum praesul vir page 10, image: s027
-
- intelligens ipse quoque animadvertisset: rem
illam omnem cum quibusdam suorum intima sibi
familiaritate coniunctis, communicavit. qui
etiamsi talem hospitem temere offendere
vererentur, tandem tamen de eo amice Comitem
admonere operae pretium esse censuerunt.
Quocirca quando iam Comes bona cum gratia die
sequenti discessurus, omnibus valedixisset,
Episcopus unum quempiam ex familiaribus hominem
prudentem et circum spectum accersivit, eique
hoc negotii dedit, ut Comitem equo insidentem,
iterque iam ingressurum aliquousque, tamquam
honorificae assectationis gratia, deduceret:
atque inter eundum, ubi opportunum videretur,
quam maxime fieri posset, comiter amiceque
illud, de quo inter ipsos iam antea convenerat,
ei significaret. Erat autem ille Episcopi
domesticus homo provecta aetate, singulari
doctrina, incredibili humanitate, praeclara
eloquentia, vultu quoque admodum suavi et
gratioso: qui ipse bonam vitae suae partem in
aulis magnorum principum consumpserat,
vocabaturque et forte etiamnum vocatur,
Galateus, cuius petitione et consilio inductus,
primo huncipsum libellum coepiconscribere. Is
igitur cum Comiti abeunti a latere esset, statim
se in suavissimum de variis rebus sermonem apud
ipsum insinuavit. cumque iam de his, iam de
aliis rebus iucunde fabulati essent, tempusque
Veronam regrediendi prope adesse videretur,
atqueipse adeo Comes instaret, ut rediret ad
suos, eoque page 11, image: s028
-
- illum nomine retrorsum aliquantulum
deduceret: ibi tandem Galateus, vultu sereno,
verbisque iucundissimis, ita Comitem est
allocutus, Maximas tibi, mi Domine, Antistes
Veronensis, dominus gratias agit, pro honore qui
sibi a te habitus est, eo ipso, quod non
dedignatus es hîc divertere, et in aedium
suarum angustiis aliquantisper commorari.
Praeterea cum hanc tuam ergase humanitatem plane
singularem esse agnosceret: iniunxit mihi, ut
munus aliquod suo nomine tibi offerrem,
maioremque in modum a te petit, ut idipsum bono
laetoque animo accipere tibi libeat. Munus autem
hoc est: iudicat te dominus Episcopus virum
nobilem esse, usque adeo venustum, optimisque
moribus excultum, ut vix unquam tui hac in parte
similem vidisse se arbitretur. Quo etiam nomine
factum est, ut cum accuratiori quadam
consideratione mores tuos contemplaretur,
sigillatimque omnia examinaret: nihil omnino in
iis inveniret, quod non summopere et festivum et
commendatione dignissimum esse videretur. Immo
sine ulla plane exceptione te probaret, nisi uni
solummodo actuituo, nonnihil deformitatis
inesset, quando scilicet in mensa inter
manducandum quassatione oris et labiorum, velut
poppysmate quodam novo, aures assidentium non
mediocriter offendis. Id quod dominus praesul
indicari tibi voluit, petitque ut quam
accuratissime deinceps a vitiosa hac
consuetudine studeas abstinere: et ut amicam
hanc reprehensionem, cum page 12, image:
s029
-
- admonitione coniunctam, loco
pretiosissimimuneris bono animo accipias. Certo
enim hoc sibi persuadet, neminem in universo
orbe esse, qui tali te munere cohonestaret.
Comes, qui de hoc defectu suo numquam antea
esset admonitus, quando audiret, tale quid
quodammodo sibi exprobari: primo aliquantulum
erubuit: sed tamen in morem viri cordati satis
cito se ipsum recolligens, ita respondit. Quaeso
meis verbis haec ad Episcopum referas: Si dona,
quibus se mutuo homines afficiunt, omnia talia
essent, quale hoc ipsius est, futurum profecto,
ut illi multo, quam iam sunt, essent
opulentiores. Pro festiva tamen hac ipsius in me
humanitate et beneficentia magnas illi gratias
ages, certoque illi confirmabis, me deinceps
sine dubio, et satis accurate hoc vitium meum
esse emendaturum. Tu interim bene vale, et
salvus ad tuos redi. Quid iam credemus Episcopum
hunc cum sua nobili familia dicturum fuisse
istis, quos nonnumquam porcorum instar videmus,
toto quasi rostro iuri immersos, ut ne semel
quidem faciem attollant, aut oculos, atque adeo
multo minus manus a cibis appositis quoquam
dimoveant suas: qui item buccis usque adeo
utrinque inflatis, qusi vel tuba canerent, vel
flatu foculum excitarent, non edunt cibos, sed
deglutiunt. quos videas manus paene ad cubitum
usque commaculare, et mantilia eum in modum
conspurcare, ut panni illi laceri, et sordibus
abstergendis destinati, nonnumquam his mundiores
esse page 13, image: s030
-
- deprehendantur. Iis tamen illi mantilibus
non verentur saepiuscule, aut sudorem detergere
(qui propter festinationem et studium vorandi
immodicum uberrime emanans, per frontem et
faciem illorum circumquaque in collum defluit)
aut etiam nasum, quotiescumque liberit,
emungere. Profecto homines moribus usque adeo
spurcis inquinati, non indigni modo sunt, qui
mundissimo nobilis huius antistitis hospitio
excipiantur, verum etiam ex omnibus iis locis,
ubi sunt homines elegantes, plane essent
eiciendi. Cavebit igitur sibi homo moratus, ne
ita digitos suos inungat, ut inde mantile
contaminetur: id enim nauseam movet videnti.
Consuetudo etiam minime polita est, eum, qui
tibi in cibum appositus est, panem, fricando
comminuere. Pueri quoque ingenui qui circa
mensae ministeria sunt occupati, null modo aut
caput, aut quam cumque alteram corporis partem
in conspectu domini sui, cibum sumentis, scabere
debent aut fricare, neque etiam, quaecumque ea
sint, membra vestibus cooperta, manibus
contingere, aut gestuum similitudine eius rei
indicium prae se ferre. Quemadmodum pocillatores
nonnulli, supina quadam incuria insulsi,
faciunt, cum aut manus in sinum inserunt, aut
easdem a tergo sub vestibus occultant. Eas enim
tum palam potius in conspectum aliorum, citra
ullam suspicionem, proferre debebant: et quidem
ita accurate lotas et mundas, ut ne minimum
quidem spurciciei alicuius signum in iis
appareret. Iidem cum aut patinas page 14, image:
s031
-
- mensaeimponendas afferunt, aut pocula
bibituro porrigunt, eo ipso tempore ab eiectione
sputi et tussiendo, et quidem multo magis a
sternutando sibi cavebunt. In his enim et
similibus, tantundem potest, tantundem que
fastidii domino affert, alicuius immundiciei
suspicio: quam si revera tale quid contigisse
constaret. Proinde operam dent ministri, ne
dominis suis huiusmodi occasiones sinistre
suspicandi praebeant. Quod enim fieri potuit,
aeque taediosum est, ac si revera factum
fuisset. Quod si aliquando aut pyrum assatum
foco exemeris, aut panem tostum sustuleris e
prunis, non debebis in ea, cineris tollendi
gratia, inflare. Dici enim solet, numquam esse
ventum sine aqua, sed potius vel ad parellam
levi brachio cinerem excuties, vel num qua alia
ratione commode eximi possit, cogitabis.
Linteolum quoque tuum, avasi recens lotum,
alteri non porriges: is enim cui porrigis, an
mundum sit ignorat, ideoque facile hoc modo
posset offendi. Quando quis cum altero collo
quitur, non ita prope eiastabit, ut suo illum
halitu possit contingere. Invenias enim, qui
laterius animam, etiam non graveolentem, ferre
nequeant. Hi et huius generis mores et
consuetudines hominibus magnopere displicent, et
propterea studiose sunt vitandi. Fieri enim
potest, ut, quod supra dictum est, alicui ex
sensibus eorum, quibus [Note: Displicentia
appetitioni,] cum vivimus, moleste
adversentur. Iam vero de iis mentionem faciamus,
quae sine peculiari aliqua sensuum molestia,
tamen appetitioni et page 15, image: s032
-
- desideriis plerorum que hominum, si quando
fiant, displicent. Scito igitur res multas et
varias esse, quas naturali quodam instinctu
homines appetant. Siquidem alii iracundiae, alii
gulae, alii libidinibus, alii avaritiae, alii
aliis appetitionibus cupiunt satisfacere. In
mutua vero cum aliis communione, non videntur
homines aliquid eorum quae commemorata iam sunt,
vel requirere vel appetere posse. Etenim illa,
non in moribus, congressibus, et communicatione
sermonum familiari, sed in aliis quibusdam
consistunt. Ea igitur hac in parte expetunt,
quae ex familiari hominum inter se conversatione
proficisci praestarique possunt. qualia videntur
esse, erga eos quibus cum vivimus benevolentia
et observantia, cum suavi quadam voluptate,
aliiisque his non dissimilibus coniuncta.
Propterea nec dici nec fieri debent, quae
indicio esse possint, eos quorum convictu
utimur, aut non valde a nobis amari, aut certe
non magni fieri. Proinde consuetudo parum
concinna videtur esse, quae tamen multis in usu
est, ut dedita quasi opera obdormiant, eo in
loco, ubi societas quaepiam honesta mutuis
colloquiis se oblectat. Hoc enim qui faciunt, eo
ipso demonstrant, se eos qui adsunt non magni
facere, eorumque praesentiam et colloquia parvae
sibi curae esse. Mitro iam quod inter dormidum,
praesertim si quis parum commode habeat, aliquid
commitri potest, quod et auditu et visu ingratum
sit. Et quidem iisdem illis somnolentis, videas
non rato sudorem per faciem, page 16, image:
s033
-
- salivamque per barbam defluere. Eandemque ob
causam mos videtur molestia non carens, si quis
ex honestorum hominum inter se confabulantium
consessu surgat, et per cubiculum inambulet.
Reperias quoque nonnullos, qui ita se movent,
contorquent, extendunt, item qui oscitant, seque
iam in hoc, iam in alterum latus convertu~r,
quasi eo ipso tempore febri corriperentur. Id
magnum profecto signum est, quod sodalitatem cui
intersunt, habeant fastidio. Similiter male
faciunt ii, qui modo hanc, modo illam epistolam
ex pera extrahunt et legunt: et his quidem multo
peius ille, qui forpicula aut cultello educto,
totum se adungues resecandum componit, quasi
praesentem societatem nihili faciat, atque ideo,
fallendi tempotis gratia, aliquid aliunde
recreationis sibi quaerat. Ab istis quoque
moribus, qui multis tamen in usu sunt, studiose
est abstinendum, nimirum, ut intra dentes non
cantemus, aut digitis pulsum tympanorum
imitemur, aut alterna pedum iactatione nos
deformemus. Omnibus enim istis quis indicat,
nihil se alios curare. Praeterea nequaquam
decet, ita sessum se collocare, ut alteri vel
scapulas obvertas, vel eum in modum pedem
extollas, ut eae partes corporis, quas vestibus
regi convenit, aliorum oculis subiciantur. Haec
enim, et eiusdem generis quae sunt, fieri non
solent, nisi apud eos, quorum de nobis iudicium
non veremur, verum tamen est, si vir aliquis
primarius, tale quid in conspectusui cuiusdam
domestici, aut amici tenuioris page 17, image:
s034
-
- faceret, eum non tam superbiae, quam amoris
et familiaritatis indicium, eo modo esse
facturum. Debet etiam quilibet corpore erecto
esse, neque in alterum tamquam in fulcrum se
inclinare. Qui cum altero colloquitur, non illi
latus subinde fodiat, quod multi post singula
quaeque verba facere consueverunt, ita fere
loquendo: An non dixi ego verum? Ecquid tibi
videtur? quid ais mi domine? dumque ita dicunt,
continuo [Note: Vestes.] interim cubito
suo alterum stimulant. Honeste quoque, pro
ratione conditionis et aetatis suae, vestitus,
quilibet in publicum prodeat: qui enim aliter
facit, alios prae se videtur contemnere. Quam ob
causam graviter ferebant, seque despici
arbitrabantur cives Patavini, si quando
obambulare per civitatem suam conspicarentur
nobilem Venetum, non toga honoratiore, sed
tunica tantum curta indutum, quasi sibi in pago
aliquo versari videretur. Vestes praeterea non
solum ex panno bono confectae sint, verum etiam
cum firma quadam animi inductione adigat se
ipsum unusquisque, ut, quantum fieri potest, in
cultu corporis morem civium et popularium suorum
ipse quoque imitetur, seque ad praesentium
temporum consuetudinem traduci patiatur, etiamsi
vestes, quibus hodie utimur, forte minus aut
commodae, aut corpori nostro habiles sint, quam
vel revera fuerunt antiquae, vel tibi saltem
videntut fuisse. Si item tota civitas tua comam
tondeat, nolim te unum caesariem tuam ostentare.
Aut si cives omnes barbati sint, nolim page 18,
image: s035
-
- te unum conspici imberbem. Hoc enim est
singularem et aliis contrarium esse: cum tamen
hominibus, in quottidiana morum consuetudine,
non nisi necessitate aliqua, de qua mox dicemus,
urgente, debeamus adversari. Hoc enim etiam
magis quam quaecumque alia cui assuevimus
vitiositas, hominibus nos reddit invisos.
Proinde nihil est, quod in his similibusque
rebus, unus te publicis omnium moribus opponas,
immo potius cum quadam mediocritate illis te
accommodabis: ne scilicet, tu solus inter cives
tuos ille sis, qui tunica ad talos usque demissa
utatur, cum reliqui omnes eandem habeant longe
breviorem, et vix ultra zonam prominentem.
Sicuti enim fit, ut, cum aliquis vultu est
monstroso, et facie rugis obsita, id est, tali,
quae ab usitata et naturali oris humani figura
plurimum abhorreat, sicuti inquam fit, ut ille
omnium in se oculos cum quadam admiratione
convertat: ita etiam plane simile quippiam
acciditiis, qui singulari et inusitato aliis
modo et forma vestiuntur, seque non ad aliorum
iudicia, sed suum solummodo appetitum
conformant. Horum igitur alios videas incedere
coma eleganter promissa, barba autem vel magna
ex parte resecta, vel etiam ad cutem abrasa:
alios reticulo comam astringere, aut pileos
quosdam grandes more Helvetiorum capiti
imponere. ita fit, ut quilibet admirabundus ad
illos respiciar, aliqui etiam quasi circulo
facto circum sistant: tamquam eos ibi
contemplentur, qui sibi in pugna contra mores
page 19, image: s036
-
- totius, ubi vivunt, gentis, victores
exstitisse videantur. Vestes etiam habiles et ad
corpus aptae sint, et cum quodam decoro eidem
accommodatae. Qui enim vestibus utuntur
pretiosis et splendidis, quae tamen neque
eleganter factae, neque corpori suo convenire
videntur, ii alterutrum ex duobus indicant: quod
nimirum aut quomodo placeant aut displiceant
aliis, non sint solliciti: aut certe quid
venustum et concinnum sic, non intelligant.
Atque ita moribus hisce suis suspicionem quoque
in animis eorum, quibus familiariter utuntur,
concitant, quod eos non magni faciant. Proinde
ipsi quoque ut plurimum, toti illi societati
parum accepti sunt, multo minus ab eadem cum
quadam benevolentia diliguntur. Praeter hos
nonnulli alii sunt, qui ulterius progrediuntur,
neque solum sinistre de se suspicandi occasionem
aliis praebent, sed re ipsa et factis quoque
tales se getunt, ut nullo plane modo cum iis
conversari quis possit, Semper enim toti
reliquae societati in mora sunt, eique
incommodare et molesti esse non desinunt: quando
numquam se expediunt, numquam satis ex sententia
prompti et parati sunt. Immo cum omnes iam, ut
mensae accumbant, praesto sunt, cibique iam
appositi, et lotae sunt manus: tum ipsi, quasi
aliquid scripturi, aut calamum cum atramentario,
aut ad urinam reddendam matulam poscunt: aut se
corpus nondum exercuisse conqueruntur, dicentes
interim, Satis adhuc superest temporis, potestis
adhuc aliquantisper page 20, image: s037
-
- exspectare: quid sibi vult hodiernae diei
inusitata festinatio? Atque ita reliquos omnes
impediunt, tamquam ii, qui sui solummodo,
suaeque commoditatis et voluptatis rationem
habeant. Insuper iidem illi in omnibus rebus
aliis praeferri potioresque volunt haberi, se in
lectulos mollissimos collocare: cubicula optima
occupare: primo eoque commodissimo loco
accumbere: alios sua solius causa sollicitos
esse, atque adeo ab omnibus coli et honorari.
quibus nihil unquam placet, nisi quod ipsi
excogitarunt et fecerunt: ceteros naso
suspendunt, sibique imaginantur, in epulis, in
exercitiis eque stribus, in ludis, omnique animi
relaxatione, suitantum ab aliis rationem haberi
debere. Quidam alii usque adeo sunt cerebrosi,
tetrici et acerbi, ut nihil quod satis ipsis
placeat, fieri a quoquam possit: et qui semper,
quicquid tandem illis dicatur, respondent vultu
toruo: neque obiurgationum, conviciorumque,
quibus ministros suos adoriuntur, unquam faciunt
finem: atque ita continua quadam molestia, totam
societatem afficlunt, cum haec et his similia
subinde iterant: Vah quam tempestive me hodie
excitasti? Vide quaeso quam belle mihi hunc
calceum extersisti? Neque etiam hodie in templum
me es comitatus. Bellua. nescio quid in mora
sit, quo minus hic pugnus in mala tibi haereat.
Rationes hae omnes inconvenientes sunt, et
odiosae, et sicuti mors ipsa fugiendae. Etiamsi
enim quis vere et ex animo modestus esset et
humilis, moresque istos, non tam page 21, image:
s038
-
- malitia, quam incuria pravaque assuefactione
usurparet, nihilominus tamen, quoniam in
conversatione illa externa quaedam superbiae
prae se ferret indicia, odia aliorum nullo modo
posset effugere. Siquidem superbia nihil aliud
est, quam lios nihilo aestimare. Cum tamen, ut
initio dixi, unusquisque licet nullius sit,
quantivis tamen pretii esse, censeri velit. Fuit
Romae ante annos non ita multos vir
praestantissimus, acutissimoque ingenio, et
doctrina plane singulari, [Note: UBALDINI
Bandinelli Apophthegma.] Ubaldinus
Bandinellus. Is dicere solebat, quotiescumque ad
palatium Pontificis accederet, aut ex eodem
domum rediret, in maxima illa, plenisque plateis
sibi obvia, non solum nobilium aulicorum,
antistitum et magnatum, verum etiam hominum
pauperum, mediocrium, et plane tenuium
multitudine, neminem sibi occurrere, qui vel
pluris vel minoris, quam ipse esset, sibi in
animo suo faciendus esse videretut. Et certe, si
quis virtutis in homine illo excellentiam plane
singularem perpendere voluisset, pauci profecto
fuissent inventi, qui ullam in partem cum ipso
dignitate potuissent comparari. Verum enimuero
in rebus eiusmodi, omnino se homines non tali
ulna metiri debent: sed potius ad stateram
molitoriam, quam trutinam monetariam se
ponderare. Conveniens enim est in aliis ad se
admittendis et accipiendis, non tam quantum
revera quis valeat perpendere, quam que~admodum
in monetis, quarum valor in consuetudine et usu
quottidiano est, quanti vulgo page 22, image:
s039
-
- quis fiat confiderare. Quare in praesentia
et conspectu eorum hominum, quibus placere
cupimus, nihil tale faciendum est, quod potius
dominii quam sodalitatis indicium prae se ferat.
Actiones praeterea et gestus nostri omnes tales
esse debent, ut aliquam reverentiae
praeclaraeque de iis apud quos sumus
existimationis significationem testentur. Qua de
causa fit, ut res nonnullae, quae suo tempore
factae, culpari non possent, ratione tamen loci
et personarum praesentium magnopere
reprehendantur. qualia sunt, quorum iam antea
quoque facta est mentio, aculeatis et acerbis
expostulationibus domesticos obiurgare, et
quidem multo magis eosdem verberibus castigare.
Hoc enim est imperium et iurisdictionem
[Note: Iracundia et excandescentia.]
suam exercere, quod in praesentia eorum, quos
honorifice aliquis observat, fieri nequaquam
solet. Taceo iam, quod ille ipse totum cui inter
est coetum offendit, eorumque fermones et
colloquia corrumpit: praefertim si tale quid
faciatin mensa, loco nimirum non offensionis,
sedhilaritatis. Dico igitur, minime decere, utin
mensa quis, quicquid tandem accidat, itascatur:
vel si omnino arceri iracundia non possit,
accurate tamen eam dissimulandam, ne quod
molestiae qua afficeris, indicium appareat,
idque ob causas iam antea enumeratas. Et hoc
maxime tum cavendum tibi est, cum exteros forte
ad cenam adduxeris. Siquidem a te laetitiae
causa sunt invitati, et iam eos contristas.
Sicuti enim acria, ab aliis manducata, tuis
etiam dentibus, si videas, stuporem page 23,
image: s040
-
- inducunt: ita alienatum molestiarum aspectu,
nos ipsi quoque perturbamur. Refractarii sunt
ii, qui in re omni aliorum desideriis, id quod
vox [Note: Refractarii.] ipsa indicat,
volunt contraria. Refractarius enim cum
repercutiente et reluctante plane est idem. Quam
autem utilis sit huiusmodi contumacia ad animos
hominum conciliandos, eorumque benevolentiam
comparandam, tu ipse facile iudicaveris:
quandoquidem illa in opponendo se alterius
oblectamentis consistit. Id quod non amici inter
se, sed inimici facere consueverunt. Proinde qui
amoris aliorum studiosi sunt, magna quadam
contentione se ipsos ad vitandum hoc vitium
adigunt. Id enim neque voluptatem aut
benevolentiam, sed odium potius et fastidium
parit. Immo convenit ex alterius desiderio, nisi
damnum aliquod aut pudor obstet, suam
oblectationem comparare, et id quidem semper
facere, et sermonem quoque suum ad aliorum
potius quam proprium affectum accommodare. Neque
decet ut aut rustici erga alios simus, aut plane
peregrini: sed potius iucundi et quasi
domestici: nihil enim alias inter oleam et
oleastrum, reliquasque eius generis plantas
discriminis esset, nisi quaedam sativae et
domesticae, quaedam silvestres censerentur.
Suavem autem et iucundum eum esse scito, cuius
mores erga alios in quottidiano convictu tales
sunt, qualibus inter se, qui amici sunt, moribus
uti consueverunt. Hic enim peregrinus qui page
24, image: s041
-
- est, is ubique locorum advena seu extrarius
esse videtur. Sicuti ex adverso indigenae,
ubicumque sint, uniuscuiusque noti et amici esse
existimantur. [Note: Morositas.]
Quapropter conveniens est, quemque se
assuefacere, ut aliios suavi quodam modo
salutare, cum eis colloqui, ipsis respondere, et
se unicuique tamquam popularem et familiariter
notum possit ostendere. In quo faciendo quam
plurimi alucinantur, qui nullum unquam placide
intuentur: qui libenter omnia, quae ab aliis
asseverantur, negant: et quidquid ab aliis, vel
benevolentiae gratia ipsis praestetur, id
rustice aversantur, more hominum extraneorum et
barbarorum, qui ferre non possunt, ut ab aliis
vel salutentur, vel deducantur: qui numquam
salibus aur sermonibus amicis se exhilarant: et
omnia etiam officiose ab aliis prolata respuunt.
Fabius mihi mandavit, ut suis tibi verbis
salutem dicerem. Quid, malum, mihi cum illium
salutatione? Item Publius nuper me interrogavit
quomodo valeres: Veniat ergo et manuin carpum
immissa, pulsum arteiaemihi exploret. Huiusmodi
homines, et quidem merito suo, parum ab aliis
diliguntur. Inconcinnum quoque est, esse
melancholicum et cogitabundum, eoque exloco,
[Note: Melanchelia.] ubi quis est, quasi
abreptum, et extra se ipsum constitutum. Et
quamvis hoc ferri forte possit in iis, qui
multos iam annos in consideratione et
contemplatione artium liberalium toti fuerunt:
in reliquis tamen sine omni dubio probari hoc
non debet, Immo illi ipsi prudenter facerent,
page 25, image: s042
-
- si eo tempore, quo meditationibus suis
indulgere cogitant, ab aliorum consuetudine
penitus [Note: Tevoritas.] abstinerent.
Tenero quoque et delicato animo esse plurimum
dedecet, maxime virum. cum eiusmodi enim
hominibus tali modo conversari, non societas
quaedam aequabilis, sed seruitus videtur esse.
Invenias profecto nonnullos, qui ita tenelli et
fragiles sunt, ut vivere et conversari cum
illis, nihil aliud sit, quam vitris etiam
subtilissimis esse circumdatum, usque adeo
levissimos quosqueictus pertimescunt, ut,
vitrorum instar, molli semper brachio illos
tractare et observare oporteat. Sienim non satis
prompte sollicitequeillos salutes, invisas,
reverearis, et ad interrogata illorum
respondeas, ita, ut etiam multo magis, se
excruciant, quam alius faceret, iniuria longe
gravissima afectus. Iidem usque adeo titulis
delectantur suis, ut, nisi ad unguem quis eos,
ita uti volunt, compellet, acerbissime ea de re
conquerantur, et e vestigio inimicitias animo
concipiant immortales. Vocasti me amicum, non
dominum. Quare non dicis mihi vestra
excellentia? ego profecto, utscias, Dominus
Ioannes vocor. Neque etiam eo quo decuit loco in
mensa accubui. Heri quoque, non dignatus es
domimeinuisere, sicuti ego te salutavi
nudiustertius. Nequaquam hoc pacto mecum, et cum
mei similibus oportet vonversari. Hi certe
eousque alios adigunt, ut ne unus quidem sit,
qui suo illos aspectu dignos existimet. Nimis
enim, immo plane supra modum se ipsos amant, et
in page 26, image: s043
-
- eo occupati dum sunt, parum admodum ad alios
amandum temporis ipsis relinquitur. Expetunt
autem, quod in principio quoque dictum est,
homines, in moribus eorum, quibus cum
familiariter est vivendum, omnem eam, quae esse
tali in conversatione potest, suavitatem et
voluptatem. Cum hominibus autem usque adeo
fastidiosis, et quorum amicitia ita facile,
instar lini tenuissimi, rumpitur, commorari, non
est familiariter cum illis vivere, sed eorum
esse mancipium. Ideoque non solum nemo est, qui
hac illorum consuetudine delectetur, verum etiam
maiorem in modum omnes eam aversantur.
Haecigitur morum teneritas et mollicies
mulierculis relinquatur. [Note: Sermo.]
In sermone quoque familiari mulitis et variis
peccatur modis: inprimis autem in ipsa sermonis
materia, quae nec frivola esse debet, nec vilis.
auditores enim talibus non attendunt, et
propterea quoque nihil inde voluptatis
percipiunt. imo recitatoremipsum, cum suis
fabellis habent contemptui. Neque tamen nimis
aut subtile aut exquisitum colloquiorum
argumentum est deligendum. Plerique enim cum
molestia talibus auscultant. Diligenter quoque
est cavendum, ut colloquii materies talis sit,
quae nemini ex praesentibus, aut ruborem
incutiat, aut in alicuius vergat ignominiam. De
rebus quoque spurcis et obscenis non est
loquendum, quantumvis id iucundum et delectabile
esse videatur. Honestos enim homines non nise
rebus honestis placere aliis decet. Nihil etiam
ulle page 27, image: s044
-
- modo contra Deum et sanctos, sive serio,
sive iocoi id fiat, est dicendum, quantumivis
parui momenti, et cum oblectatione coniunctum
aliis hoc esse existimetur. qua ipsa in
resaepenumero peccavit nobile illud loannis
Boccatii sodalitum, in suis fabulis, ita ut
illae in acres quoque omnium intelligentium
reprehensiones, et quidem suo merito,
inciderint. Scitoigitur, quod per ludibrium de
Deoloqui, non solum sit defectus nebulonis
scelerati et impii, verum etiam vitium hominis
pessime instrtuti et morati. immo tale quid
audrie acerbissimum est, multosque invenias, qui
iis ex locis, ubi de Deo contra quam decet sermo
est, cupide discedant. Neque solum de
Deoloquendum est sancte: sed in omni quoque
colloquio, quantum fieri potest, cavendum est,
ne verba, vitae factorumque parum laudabilium
sint testimonia. Siquidem homines etiam propria
dsua vitia in aliis oderunt. Eodem plane modo
inconveniens est, loqui de rebus, praesenti
tempori, et personis audientibus, contrariis:
etiamsi eae tales sint, ut per se et suo loco
dictae, et bonae et sanctae essent futurae.
Cessent igitur contiones de rebus sacris in
consessu iuvenum, qui hilaritatis et iocationis
gratia convenerunt. Diebus quoque publicae
laetitiae destinatis, et in convivio, non
recitentur histioriae melancholicae: ibidemque
vulnerum, morborum, mortis, suppliciorum,
pestilentiae, aliarumque rerum funestarum et
tristium nulla sit mentio, nulla recordatio. aut
si forte quis in huiusmodi rerum page 28, image:
s045
-
- commemorationem inciderit: is modo quodam
dulci et commodo ab eo proposito abducendus, et
sensim in mentionem rerum magis laetarum et
eiloco convenientium est traducendus. Etiamsi
forte multo saepius lacrimis mottales, quam risu
inidgeant. Quam ipsam ob cavisam fabulas illas
luctuosas, quas Tragoedias appellant, initio
inventas esse volunt, ut more illis temporibus
usitato, in theatris repraesentatae, lacrimas
iis, quibus id opus esset, elicerent, atque ita
illi ex infirmitate sua subinde deplorata
convalescerent. Sed ut ut hoc sit, non decet
eorum, quibus cum confabulamur, animos
contristare, eo maxime in loco ubi non luctus,
sed laetitiae voluptatisqe gratia commorantur.
Etiamsi forte aliquis cupiditate lacrimandi
aegrotus ibidem reperiatur. cuius equidem
desiderio facile quis medicaretur, vel sinapis
acrimonia, vel etiam in locum fumosum eundem
collocam do. Quamobrem nullo modo excusari
potuit Philostratus ille apud Boccatium, de
orationis suaeargumento reum funestarum et
mentione mortis plenissimo, cum ea in societate
loqueretur, quae tantum cupida laetitiae, nihil
praeter eandem desiderabat. Rerum igitur
tristium et melancholicarum nerrationem eo modo
instituere, ita inco~veniens est, ut multo sit
satius plane tacere. Errant quoque illi, modo
non dissimili, quibus nihil unquam aliud in ore
est, quam sui infantes, uxor, nutrix. Vah
quantum heri vesperi risum meus mihi filiolus
excitavit! Audite quaeso, page 29, image:
s046
-
- numquam vidistis puerum tam amabilem, quam
meus est Scirtus. Item talis et talis est mae
uxor: haec et haec mecum hodie est locuta.
Incredibile est, quam illa sit mulier sapiens et
intelligens. Nemo usque adeo est otiosus, qui ad
talia respondere, aut huiusmodi ineptiis possit
vacare. nemo quque est, qui haec audiendo
molestia non afficiatur. [Note: Somnia.]
Male quoque faciunt ii, qui subinde sua aliis
somnia cupide commemorant, tanto quidem cum
affectu et admiratione, ut fere sine animi
deliquio illis auscultare non possis. Praesertim
cum recitatores illis tales plerumque sint, ut
quis eorum etiam facta singularia, quaeque a
maxme vigilantibus praestita sunt, audiendo,
oleum et operam perdidisse sit existimandus.
Quapropter materia dicendi usque adeo vili, ut
plerumque sunt somnia, aliis molesti esse non
debemus. Pleraque enim quae vulgo hominibus
offeruntur somnia, inepta sunt et nugatoria. Et
etiamsi saepenumero relatum mihi sit, priscos
illos viros sapientes, plurima in suis libris
somnia, singulari cum prudentia et suavitate
persctipta, nobis reliquisse: non tamen
propterea minus eruditos aut etiam homines
plebeios decet tale quid in suis quoque
sermonibus usurpare. Et certe inter omnia quae
[Note: Somnium Tomarotii.] in vita
audivi somnia (quamusi paucissimis aures meas
praebere soleam) nullum mihi unquam dignius
visum est, quod vel audiretur, vel cuius nomine
verba fierent: quam unum hoc, quod bono illi M.
Antonio Tomarotio nobili Romano per quietem est
oblatum. qui ipse tamen nequaquam page 30,
image: s047
-
- illitetatus aut stupidus fuit, sed homo
doctrinae singularis, et acuti ingenii. Is
igitur dormiens videbatur sibi sedere in
officina opulentissimi cuiusdam pharmacopolae
vicini sui. ibi cum paulo' post, nescio qua de
causa, in populo excitatus esset tumultus,
fiebat ut omnia direptioni exponerentur, cum hic
ecligmata, ille hypotrimmata, alius hoc, alius
illud acciperet, et subito quam avidissime
deglutiret: ita quidem ut brevissimo tempore
interiecto, ibidem neque ampulla, neque urceus,
neque pyxis, neuqe vasculum relinqueretur ullum,
quod non esset vacuum et exsiccatum. Unum
solumodo vitrum, et id quidem satis exiguum ibi
erat, ad summum usque repletum limpidissimo
quodam liquore, quem plerique omnes
dnegligebant, gustare volebat nemo. His ita
factis, continuo videbat eodem ingredi senem
statura corporis augusta, quique ipso aspectu
cuivis admirationem, venerationemque sui
iniceret. Is cum subtristis thecas et capsulas
pharmacopoei intuens, animadverteret alias
evacuatas, alias eversas, earumque bonam partem
fractam esse, forte etiam vitrum, cuius antea
facta est mentio, conspicatus, subito id ori
admotum, ita avide exhausit, ut in eo neguttula
quidem relinqueretur. Quo facto, eodem quo
reliqui, modo discedebat. Eoigitur nomine, cum
vehementi quadam admiratione affici videretur
Flaminius, conversus ad pharmacopolam rogat,
quinam is senex esset, et qua de causa aquam
illam, ab omnibus aliis repudiatam, tanta cum
page 31, image: s048
-
- voluptate ebibisset. cui respondere
videbatur pharmacopola, his verbis, ô
fili, senexille, quem vidisti, ipse Deus est,
aqua autem ab omnibus aliis, ut vidisti, spreta,
et ab hoc uno exhausta, fuit Discretio, quam
homines, sicuti forte reipsa expertus es, nullo
modo, nesupremis quidem labirs volunt
contingere. Huius ergo generis somnia credo non
incommode recitari, et cum voluptate et fructu
audiri posse. Magis enim cogitationi animi
vigilantis, quam visionibus dormientis,
virtutuque, ut ita dicam, sensitivae, sunt
similia. Reliqua vero inepta quae sunt, et
nullius sententiae somnia, qualia pleraque, quae
a nobis nostrique similibus videntur, esse
consueverunt, (viri enim boni et eruditi etiam
cum dormiunt, meliores sapientioresque sunt
improbis et indoctis) oblivi oni tradenda et
unacum somno missa sunt facienda.
-
- Et etiamsi res nulla reperiri posse
videatur, quae somniis vanior sit: taemen revera
una quaepiam plus etiam levitatis habens,
reliqua est, nimirum [Note: MENDACLA.]
mendacium. Nam eius, quod quis in somno vidit,
quaedam velutiumbra et sensus antea futi:
mendacii vero neque umbra, neque imago unquam
exstitit ulla. Quocirca aures et animi eorum qui
auscultant, multo minus mendacio quam somniis
recensendis, sunt onerandi. Quamvis enim
mendacia pro veris nonnumquam accipiantur, tamen
tenporis successu, eorum auctoribus non solum
fides non habetur: vetum audire quoque illos
aequo animo nemo page 32, image: s049
-
- potest, utpote quorum verbis nihil
substantiae, immonec plus nec minus insit, quam
si omnino non loquerentur, sed halitum tantum
inanem efflarent. Scito etiam multos inveniri,
qui mentiantur non malo animo, nec propriae
utilitatis gratia, neque etiam ut aliis vel
damno sint vel pudori: sed tantum quia per se
illis placent mendacia. Sicuti reperias, qui non
sitis causa, sed gulosa quadam potandi
consuetudine subinde bibant. Alii vana gloria
impulsi, de seipsis mentiuntur, et cum quadam
iactantia magnifice se efferunt, deque rerum
magnarum et mirabilium scientia, quasi soli
sapiant, gloriantur. Quin etiam quis, quamvis
taceat, reipsa tamen et opere mendacii reus agi
potest. Id quod videre est in nonnullis, qui cum
mediocri aut etiam vili conditione et loco nati
sint: tamen tantum in sua cum aliis co~
versatione sollennitatis usurpant, ita
arroganter incedunt, ita prae aliis magnifice et
quasi pro contione aut tribunali verba faciant,
cum ostentatione loquuntur: ut sine molestia
acerbissima spectari non possint. Invenias
quoque non paucos, qui etiam si divitiis et
possessionibus aliis potiores non sint: tamen
torquibus aureis collum circum quaque ita
onerant: ita digitos annulis, pileos et vestes
bullis et gemmis omni ex parte exornant: ut ne
magnati quidem generodsissimo eiusmodi splendor
convenire videatur. Haecipsa consuetudo, fastus
et inanis gloriae quae ex superbia vanitati
filia oritur, plena est: ideoque tamquam
intolerabilis et indecens accurate page 33,
image: s050
-
- est fugienda. Sciendum quoque est, quod in
multis, et iis maxime, quae bene constitutae
sunt, Rebus publ. legibus cautum sit, ne liceat
opulentis nimio vestium splendore piuperioribus
se praeponere. Iniuria enim se affici pauperes
existimant, si alii, licet specie tantum,
maiores, quam ipsi sunt, haberi velle videantur.
Sedulo igitur cavendum est unicuique, ne in
huiusmodi ineptias temere [Note:
Iactantia.] prolabatur. Nemo etiam de sua
vel nobilitate, vel honoribus, vel divitiis,
multo minus de sapientia gloriari debet, aut
industriam, et res gestas vel proprias, vel
etiam maiornm suorum, magnifice extollere, aut
ad alterum quodque verbum progeniem suam, quod
multi tamen facere solent, commemorare. Videtur
enimis quihoc facit, eo ipso indicare, quod se
hominibus praesentibus cupiat opponere,
praesertim si illi non minus nobiles, honesti,
et strenui, quam ipse est, sint, aut saltem sibi
esse videantur. Vel si illi loco sintinferiores,
quod eos quosi vi subigere, iisque suam
vilitatem et miserias studeat exprobrare. id
quod sine ullo discrimine unicuique displicet.
Neque igitur quisquam se extenuare, neque supra
modum debet extollere, sed potius aliquid suae
dignitati et meritis subtrahere, quam, etiam
inre minima, plusculum sibi verbis arrogare. Nam
bonum quoque si nimium sit, displicere
consuevit. Animadvertendum tamen est, eos, qui
sine modo verbis se ipsos extenuant, et
[Note: Extenuatio suiipsius.] honores,
sine controversia sibi debitos, repudiant, eo
ipso maioris superbiae indicium de se page 34,
image: s051
-
- praebere, quam alteros illos, qui etiam
minus sibi debita hac in parte usurpant. Proinde
dicere forte aliquis posset, Iottum illum, artis
pictoriae in urbe Florentina instauratorem,
tantis, quibus cohonestatur, commendationibus
vix dignum esse, quod magistrum se appellari
veturrit: cum non solum magister, verum etiam
sine dubio, pro ratione temporum illorum,
magister fuerit plane singularis. Verum sive
vituperationem, sive laudem eo modo meritus sit
lottus: tamen interim hoc certissimum est, quod
is, qui ea, quae omnes alii expetunt, aversatur,
eo ipso significet, se alios aut vituperare, aut
certe non floccifacere. Gloriam autem et
honorem, quae tanto apud alios in pretio sunt,
nihili facere, nihil aliud est quam se ipsum
supra omnes alios honore et gloriatione
exrollere. Nemo enim qui sanus est, res omnium
consensu caras et pretio sas contemnit: nisi ii
solummodo, qui se optimarum carissimarumque
rerum divitiis et abundantia affluere
arbitrantur. Quapropter neque cum iactatione de
bonis nostris gloriari: neque etiam contemptim
de is loqui debemus. illud enim est aliis suos
defectus exprobrate: hoc vero eorum virtutes
habere ludibrio. Debet autem unusquisque,
quantum quidem fieri potest, de se ipsotacere:
aut si tempus ipsum, de nobis quid dicendi,
necessitatem imponat; delectabilis admodum, de
qua supra quoque dictuin, consuetudo est,
subbmisse et sine superbia veritatem dicere.
Quocircaii, qui aliis placere student, pro page
35, image: s052
-
- viribus suis, quam accuratissime abstinere
debent ab hoc vitio, quod multis in usu, qui de
rebus propositis ita timide suam opinionem
proferunt, ut sine gravi molestia audiri non
possint: maxime, si illi alias homines sint
eruditi et intelligentes. Domine, vestra
magnificentiaignoscet mihi, si non ita apposite
ad causam praesentem potuero dicere. Ego loquar
hac de re, more hominis, sicuti reverasum,
indocti et omnium rerum ignari: item, pro
ingenio meo hebeti, dicam pingui Minerva: neque
sum nescius, quod ludibrio vestrae excellentiae
sim futurus: veruntamen oboedientiae gratia
libenter meam voluntatem illius imperiis
accommodabo. Et haec ipsa dum loquuntur, eas
praesenti negotio moras iniciunt, ut interea,
quaestio etiam subtilissima, verbis multo
paucioribus, et tempore quoque breviori potuerit
definiri, numquam enim cunctatores illi ad caput
rei deveniunt. Odiosi quo que et molesti admodum
homines sunt, suo que, in conversatione cum
aliis, gestu et moribus mentivutur, qui infimi
omnino et viles videri volunt: et cum omnium
confessione primus, aut certe honoratior illis
locus debeatur: semper tamen infimum occupant,
et labor plane incomparabilis est, ulterius eos
urgere. Subinde enim, instar equi pavidi aut
refractarii, regrediuntur. Proinde honestae
alicui societati multum cum huiusmodi hominibus
et molesti negotii est si quando ad ianuam
aliquam ventum sit. illi enim nullo plane modo
volunt praecedere. quin page 36, image:
s053
-
- etiam iam in transversum, iam retro abeunt,
manibusque simul et brachis sic pro se
propugnant, sic se defendunt, ut ad tertium
quemque gradum proelium cum iis inire, omnemque
delectationem, et nonnumquam etiam negotium quod
tractandum est, interrumpere sit
necessarium.
-
- Et quoniam ceremoniae, quas nominamus
[Note: Ceremoniae] vocabulo, sicuiti
audis, peregrino, utpote qui proprium non
habeamus (eo enim maiores nostri indicant,
ignotas sibi illas fuisse, cum ne nomen quidem
iis potuerint imponere) cum inquam ceremoniae,
meo quidem iudicio, propter vanitatem suam, non
longe a mendaciis et somniis absint: non
inconcinne utraque in hoc nostro tractatu
coniungere et componere poterimus, posteaquam
hîc de iis dicendi nobis offertur occasio.
Narravit mihi aliquities vit quidam bonus,
sollennitates illas, quas sacerdotes ad aram, in
divinis officiis erga Deum et res sacras
usurpant, proprie cerem onias appellari.
Quocirca, postquam homines primo coepere sibi
mutuo modis quibusdam artificiosis, maiorem quam
decebat reverentiam exhibere: se patronos et
dominos inter se appellare: et in signum
venerationis se inclinare, incurare, demittere:
item caput aperire: titulis quibusdam exquisitis
\alter alterum compellare: osculari manus,
tamquam illas sacerdotum more sacris
initiassent: fuit forte aliquis, qui cum nova
haec et stulta consuetudo nomen haberet nullum,
eam per contemptum, ut credo, ceremoniam
appellavit: page 37, image: s054
-
- sicuti compotationes et concoenationes
alicubi per ludibrium triumphos dixere. Haec
autem consuetudo sine dobio a nobis originem non
habet, sed extranea est et barbare, et ante
paucos annos, nescio unde, in Italiam traducta.
quae \misera iam reipsa, et factis prostrata et
imminuta, in verbis tantum inanibus, et
superfluis titulis incrementum et honorem suum
habet collocatum. Sunt igitur ceremoniae, si
eorum, qui eas usurpant, mentem intueamur, vana
quaedam significatio honoris et reverentiae erga
eos quibus contingunt, quae sita est in
simulatione et verbis, versaturque maxime circa
titulos et formulas certas compellandi,
assentatorie excogitatas. Dico autem, vanam hanc
significationem esse, quia eos quoque, quos ex
animo non reveremur, studio quodam, oculis et
auribus eorum gratificandi, hoc modo honoramus.
Immo sunt nonnumquam, quos nec visos nec auditos
volumus, quos tamen, ne ab aliorum consuetudine
tecedere videamur, vocamus, hunc quidem
illustrissimum, illum excellentissimum virum:
eodemque affectu nos deditissimos aliorum servos
profitemur, quibus tamen, si animum consulamus,
mallemus omnibus potius modis incommiodare quam
inseruire. Essent igitur ceremoniae non solum,
ut dixi, mendacia, verum etiam a flagitiis et
proditionenihil different. Sed quia verba iam
dicta, et huiusmoditituli, vigorem suum iam
pridem perdiderunt: et propter usum eorum, quem
ipsi introduximus,continuum, instar page 38,
image: s055
-
- ferri, cuius acies hebetata est, ut plurimum
degenerarunt: non usque adeo accurate et
subtiliter in eorum significationem est
intendendum, sicuti vim aliorum verborum
considerare solemus: neque etiam tanta cum
efficacia et vigore sunt accipienda. Quodque hoc
verum sit, ex eo manifestum est, quod unicuique
nostrum use venit quottidie. Nam si forte in
quempiam antea nobis non visum, incidamus, cum
quo casu ita ferente colloquendum nobis sit, non
adhibita consideratione, quali aut quanto honore
revera dignus sit, plerumque ne nimis parum
dixisse videamur, plusculum illi tribuimus,
eumque, tantum, quia bene vestitus est,
nonnumquam nobilem aut Dominum vocamus, etiamsi
aut sutor aut tonsor esse postea deprehendatur.
Et sicuti olim certos quosdam et peculiares
titulos, Papae aut Imperatoris privilegio
concessos. nonnulli habere solebant, qui ipsi
tituli, sine offensione et iniuria
privilegiarii, silentio praeteriri non poterant,
neque etiam alteri, cui tale privilegium
concessum non erat, sine ludibrio attribui: ita
hodie quoque paullo liberalius et tituli illi,
et aliae honoris significationes titulis non
dissimiles, sunt usurpandae. Consuetudo enim,
domina nimis potens, hac in parte valde
liberalia, nostrae aetatis hominibus, privilegia
concessit. Haecigitur consuetudo, quae
extrinsecus ita bella et speciosa videtur,
revera intrinsecus tota vana est, et in
ostentatione et forma sine rebus, verbisque sine
significatione page 39, image: s056
-
- ulla consistir. Neque tamen interim vel mihi
vel tibi licentia concessa est huiusmodi morem
abrogandi. Quin etiam, quando hoc non tam
nostrum, quam temporis ipsius, in quo vivimus,
peccatum est, ad eivis observationem, non tamen
sine aliquo discrimine, obligamur. Quamobrem
considerandum est, quae ceremoniae vel
utilitatis, vel vanitatis, vel etiam officii
causa usurpentur. Omne autemmendacium quod
propriae utilitatis causa dicitur, et fraudis et
sceleris plenum, et proinde etiam inhonestum
est. numquam enim quisquam honeste est mentitus.
Et in hoc deliquunt adulatores, qui amicorum
speciem induunt, nostrisque cupiditatibus, in
quibuscumque etiam rebus obsequuntur, non ut
benevolentiam sibi nostram concilient, sed
potius ut beneficia a nobis consequantur: non ut
nobis placeant, sed potius ut decipiant. Et
quamvis hoc vitium forte aliquibus usu iucundum
sit: nihilominus tamen, quia per se detestandum
et noxium est, homines elegantes nequaquam
decet. Ne que enim licitum est specie
oblectationis alteri nocere: et si, quemadmodum
dictum a nobis est, ceremoniae nihil aliud sunt
quam mendacia et adulationes, fit, ut
quotiescumque lucri gratia eas adhibmus, non
bonorum, sed perfidorum, flagitiosorumque
hominum officio fungamur. Quocirca talem ob
causam nullae ceremoniae sunt usurpandae.
Reliquum est ut de iis quoque dicamus, quae vel
ex debito fiunt, vel ex vanitate. Priores igitur
illas, nimirum quae page 40, image: s057
-
- ex debito fiunt, nequa quam convenit, quo
minus fiant, neglieger. Id enim qui facit, non
oslum displicet, verum etiam iniurius est aliis.
Et saepenumero accidit, ut ad arma ventum sit,
hanc unam ob causam, quod alter ab altero in
via, non eo quo debuerat modo, honore esset
affectus. Maxima enim, ut dixi, vis est
consuetudinis, eaque huiusmodi in rebus plane
pro lege vult haberi. Quamobrem, qui unum
aliquem non infimae conditionis hominem
compellat numero multitudinis, is nihil de suo
civilitatis illi tribuit: immo si singulari ad
eundem numero uteretur, aliquid illi debitum
adimeret, eumque ignominia et iniuria afficeret,
tali eum vocabulo, quo homines nihili et rustici
nominari solent, appellando. Et etiamsi aliae
gentes et aetates hominum, his in rebus alias
consuetudines habuerint: tamen hae apud nos hoc
tempore in usu sunt. neque locus iam est
disputandi, utra harum duarum consuetudinum sit
melior. Sed conveniens est, ut non tam bonae
quam in praesentia usitatae consuetudini
pareamus. Sicuti etiam legibus non optimis
oboedientiam praestamus, eam solummodo ob
causam, quod vel Res publica, vel alius, cuius
ea potestas est, eas nondum correxerit aut
mutarit. Quod si ita est, diligenter colligere
oportet, quibus gestibus et verbis usitatum
hodie sit, iis in locis, ubi commoramur,
curuscumque conditionis homines excipere,
salutare, compellare,ut ea ipsi quoque in nostro
cum iis convictu obseruemus. Et page 41, image:
s058
-
- quamvis forte consuetudine suorum temporum
summus ille classis regiae praefectus, Petrum
Regem Aragoniae in colloquio numero singulari
compellet: tamen nos nostris regibus suam vel
Maiestatem, vel serenitatem, tam in sermone quam
per literas tribuemus. Sicuti enim ille
cnsuetudinem suorum temporum observavit, ita nos
quoque nostrae aetatis moribus immorigeri esse
non debemus. Et quidem has ego debitas
ceremonias appello. neque enim a nostra
voluntate aut libero arbitrio originem suam
habent, sed a lege, hoc est, communi
consuetudine nobus imponuntur. In iis autem
rebus, quae nullo cum scelere, sed potius cum
specie quadam urbanitatis sunt coniunctae,
oportet et decet communi consuetudini obedire,
eique nec disputationem, nec liter movere. Et
etiamsi in signum reverentiae aliquid osculari,
proprie rebus sacris conveniat: nihilominus
tamen, si in tua regione usitatum sit, ut in
digressu dicant: Ego in signum observantiae qua
te colo, manum osculor: aut, ego totus sum tuus:
aut, ego omnia mea obsequia sine exceptione tibi
defero, licet iis arbratu utaris atque etiam
abutaris tuo: si, inquam, his et similibus
formulis uti moris sit, tu quoique non minus
quam alii is uteris. Immo in valedicendo, et
scribendo, alios salutare et a te dimittere
debebis, non ut ratio, sed ut consuetudo
postulat. neque ut quondam fieri solitum est,
aut etiam fieri oportuit, sed quomodo in
praesentia fit. Nec est quod dicas, unde aut qua
de causa hic est page 42, image: s059
-
- dominus? aut, numquid hic forte parochus
meus est, ut osculariei debeam manus? Is enim
qui assuetus est, ut ab aliis vocetur Dominus,
et quiipse alios vocat Dominos, contemni se et
ludibrio haberi sentit, si eum proprio tantum
nomine, aut alias minus honorifice compesses. Et
sicuti supra dictum est, haec ipsa dominii et
servitii, aliaque his similia vocabula,
amaritiem suam magna ex parte iam pridem
amiserunt, et quia quottidie in omnium ore
versantur, instar herbarum aquae iniectarum, ita
macerata sunt et mollita, ut non tantopere
aversari ea debeamus. quemadmodum faciunt
rustici quidam insulsi, qui epistolas Caesarib.
et regibus mittendas, hoc modo
censentinchoandas: Si tu et liberi tui valent,
bene est, ego quidem valeo. suaeque huius
opinionis rationem afferunt, quod olim Latini in
suis ad Rem publ. Rom. literis eodem exordio usi
sint. Quibus si quis attendere, atque eo modo
regredi velit, is pedetentim saeculum illud
priscum quo homines frugibus destituti,
glandibus vescebantur, esset introducturus. In
his tamen ipsis quas debitas nominamus,
ceremoniis, certae quaedam regulae sunt ob
servandae, ne quiis homo vel vanus vel superbus
esse videatur. Et primo quidem regionis, in qua
quis vivit, ratio est habenda: non enim omnis
consuetudo cuilibetregioni bona et co~ eniens
est. Et fortasse id quod hac in parte
Neapolitanis, quorum civitas viris insigni no
bilitate et dominis singulari auctoritate
conspicuis abundat, in usu est, idipsum
Lucensibus et page 43, image: s060
-
- Florentinis, qui magna ex parte mercatores
aut nobilitate minus illustres sunt, et apud
quos nec Dux, nec princeps, nec dynasta est
ullus, nequaquam conveniret. Ita quidem, utmores
Neapolitanorum magnifici et pomposi Florentiam
translati, instar vestium Gigantis pygmaeo
indutarum, superflui et nimii sint futuri.
Sicuti etiam Florentinorum mores, cum
nobilitatis Neapolitanae moribus comparati, sua
forte natura miseri et nimis exiles essent
futuri. Et etiansi magnates Veneti, ratione
publicorum officiorum, paene supra modum mutuis
se honoribus prosequantur: non tamen idcirco
civibus Rhodiginis aut Asulanis conveniet, ut
iisdem in mutua observantia sollennitatibus
frustra utantur. Quamvis, si recte memini, tota
illa vicinia, in huiusmodi nugas et ineptias
nonnihil prolapsa sit, vel propter otium quo
fruitur, vel quod ab urbe Veneta, domina sua,
idipsum acceperit. Libenter enim unusquisque
vestigis domini sui, etiam causa non cognita,
insistit. Praeterea habenda est quoque ratio
temporis, aetatis et conditionis, cum illius
apud quem utimur his ceremoniis, tum etiam
conditionis nostrae. Et quidem apud homines, qui
occupationibus distinentur, plane eas abrumpere,
aut certe quantum fieri potest, imminuere, et
significatione potius eas indicare, quam reipsa
exprimere oportebit. Id quod in aula Romana
optime praestare sciunt. Verum in aliis
quibusdam locis, hae ipsae ceremoniae seriis
negotiis magno impedimento sunt, page 44, image:
s061
-
- praeterquam quod taedio quoque molestissimo
non carent. Tege caput, dicet forte iudex
aliquis, cui propter negotiorum multitudinem
parum aut nihil est vacui temporis. Alter vero
postquam certis quibusdam gestibus, et magno
pedum strepitu, suam illireverentiam declaruit,
tandem ex aliquo, satis longo, intervallo
respondebit: Mi domine, benehabet, mihi tecto
capite non est opus. Cui nihilominus dicet
iudex, Tege quaeso caput. At ille bis aut ter,
iam in hoc, iam in illud latus se contorquens,
et magna cum gravitate in terram usque se
demittens, demum dicet: Peto a tua dominatione,
ut quod officii ratione debeo, id facere mihi
liceat. Et quidem tam diu durat haec
concertatio, tantumque in eam temporis
insumitur, ut iudex breviori quoque spatio
omnibus negotiis eo se mane potuerit expedire.
Quocirca etiamsi unusquisque inferioris ordinis,
suo iudici aut magistratui honorem debeat
exhibere: tamen cum tempus id non patitur, ille
ipse honor immodicus, maximo cum odio est
coniunctus, et propterea plane eum aut fugere,
aut certe modum illi adhibere oportebit. Sed
neque iuvenibus eaedem interse, quae natu
maioribus ceremoniae conveniunt: neque etiam
plebeios aut mediocris conditionis homines
decet, easdem ceremonias, quibus magnates uti
inter se solent, usurpare. Sicuti etiam magnae
virtutis et excellentiae viri huiusinodi
ceremonias nec crebro adhibere solent, nec iis
adhibitis delectari, aut easdem ab aliis praeter
page 45, image: s062
-
- modum exigere, utpote ita affecti, ut non
facile cogitationes suas rebus inanibus possint
intendere. Opifices quoque et in fimae sortis
homines operam dare non debent, ut erga
superiores et dynastas multis et nimis
sollennibus ceremoniis utantur. eas enim illi ut
plurimum avetsantur. Potius enim oboedientiam
quam honorem ab hoc hominum genere requirere et
exspectare sibi videntur. Proinde is quoque
servus errat, qui domino sua officia et studia
defert. Dominus enim conteinni se, suumque
dominium et potestatem quasi in dubium a servo
vocari arbitratur, quasi vero ipsi aliquid
ministro suo vel mandare vel iniungere non
liceat. Hocigitur ceremoniarum genus liberaliter
usurpari debet. Quod enim quis ex debito alteri
praestat, id solutionis loco ab eodem accipi
solet, neque multa illi, quid facit, gratia
habetur. sed quiplusculum quam tenebatur hac in
parte facit, is amabilis et magnificus esse
censetur. Videor mihi aliquando audivisse de
celebri quodam et eximio poeta, qui dicere sit
solitus, eum qui humaniter homines complecti,
amantetque cum iis conversari posset, exigua
sorte magnum sibi lucrum comparare. Circa
ceremonias igitur eodem modo versaberis, quo
sartor circa pannos, quos ita forfice sua
discindit et concinnat, ut vestes laxiores
potius quam corpori nimis adstrictas inde
conficiat: neque tamen ita, ut caligae in saccos
aut pallia convertantur. Et si hac in parte,
decora quadam liberalitate, maxime erga eos, qui
page 46, image: s063
-
- conditione te inferiores sunt, nonnumquam
utaris, homo urbanus et elegans vocabere: si
etiam simile quippiam apud superiores usurpes,
ita, ut hominem ingenuum decet, moratus esse
diceris. sed si quis in hoc nimus et quasi
prodigus esset, illum omnes tamquam vanum et
levem incusarent, immo forte aliquid gravius
eidem posset contingere, nimirum ut simul pro
nebulone, nugatore, aut etiam adulatore
haberetur. quo quidem vitio nullum est
detestabilius, nullum quod hominem liberalem et
nobilem magis deformet. Et quidem hoc tertium
genus est ceremoniarum, quae omnino a nostra
voluntate, et non a consuetudine proveniunt. Hic
igitur in mentem nobis revocemus, quod initio
dictum est, nimirum ceremonias sua natura initio
non fuisse necessarias: immo omnia melius sine
iis fieri et expediri potuisse. id quod ante
annos non ita multos apud nons in universum
fiebat. Verum aliorum morbi nos quoque ut multis
aliis, ita hac quoque invaletudine infecerunt.
Quapropeter postquam hac in parte usitate iam
consuetudini morem gessimus, omne id quod
reliquum est, quidpiam superfluum, et quoddam
quasi iam licitum mendacium est: etiamsi olim
nequaquam id fuerit permissum, sed vetitum, et
proinde etiam animis nobilibus, qui huiusmodi
ineptiis et nugis speciosis minime delectantur,
res molesta admodum sit et taediosa. Et scito,
quod ego in meo hoc tractatu contexendo, exiguae
meae scientiae diffidens, aliorum quoque
praestantium page 47, image: s064
-
- [Note: Oedipus apud Theseum.] et me
eruditiorum iudicia inquisiverim, e quibus
deprehendo regem quendam OEdipum, e regione sua
eiectum, Athenas aliquando, ad regem Theseum
vitae suae, cui inimici insidia bantur,
conservandae gratia venisse. Cum autem in
conspectu Thesii iam versaretur, audivisse
eumloqui (nam caecus erat) filiolam suam, cuius
vocem agnoscebat, atque ideo rationem non
habuisse, ut primo regem Theseum salutaret, sed
amore paterno compulsum, ad filiolae amplexum
primo se convertisse. Eo autem errore postea
animadverso, OEdipum se Theseo hoc nomine
excusare, et veniam petere voluisse. Bonum vero
illum et sapientem regem, illius sermonem
interrupisse, atque his eum verbis compellasse.
Bono sis animo mi OEdipe: ego enim vitam meam
non tam verbis aliorum, quam propriis meis
factis studeo illustrare. quae quidem sententia
etiamnum animo teneri debet. Et etiamsi valde
placeat hominibus, si ab aliis honore
afficiantur, tamen si animadvertant se singulari
quodam et artificioso modo honorari, non solum
acerbe id ferunt, verum etiam se insuper
despectui illis esse cognoscunt. Illecebrae enim
illae, sive potius adulationes praeter alia sua
scelera et vitio sitates, etiam hunc defectum
habent quod palpatores illi aperto quodam
indicio declarent, quod is, cui ipsi sius illis
blan ditiis insidiantur, usque adeo vanus et
arrogans sit, et praeterea usque adeo stupidus,
hebes et sim plex, ut ipsum inescare ety capere
non sit difficile. page 48, image: s065
-
- Ceremoniae quoque vanae, exquisitae et
superfluae adulationem suam occultare non
possunt. sunt enim illae ita manifestae, et ab
unoquoque cognitae, ut ii, qui lucrisui gratia
illas adhibent, praeterea, quae supra de eorum
flagitiis dicta sunt, insuper etiam aliis
molesti sint et exosi. Verum enimuero est
quoddam aliud genus hominum, ceremoniis
huiusmodi deditorum, qui ex iis peculiarem
quandam artem et mercaturam faciunt: suamque
illam sapientiam quasi libris et rationibus
certis habent comprehensam. Cuidam enim hominum
generi familiariter annuent: alteriartidebunt:
eum quinobilior est, in sellam collocabunt,
minus nobilem in scabellum: quas ipsas
ceremonias ex Hispania in Italiam translatas
esse existimo. Sed a nostra terramale acceptae,
parce adm odum proven erunt. Siquidem accurata
haec nobilitatis distinctio apud nos molesta
est. quapropter nemo se iu dicem constituere
debet, qui decidat, uter altero sit nobilior.
Neque etiam more meretricio venales esse debent
ceremoniae, aliaeque amoris et benevolentiae
significationes. quod ego multos magnates in
aulis suis facere conspexi, qui de industria, et
quidem stipendiorum loco, certis quibusdam cerem
oniis ministros et familiares suos infelices
demulcebant. Et profecto illi, qui supra quam
decet, ceremoniarum usu delectantur, idipsum ex
quadam levitate et vanitate faciunt, tamquam
homines nullius pretii. Et quoniam huiusinodi
inepitas, quae tamen aliquo modo in oculos page
49, image: s066
-
- incurrunt, et bellae videntur, non usque
adeo difficile est addiscere illi ipsi magno
quodam studio illis incumbunt. Res autem
graviores, utpote tanto oneri impares, discere
nequaquam possunt: atque ideo optarent hominum
inter se conversationem universam in his nugis
consumi: tamquam ii, qui nihil possunt amplius,
quique sub cortice aliquantulum specioso nihil
habent succi, et si attingas, statim rugosi
quodammodo et mucidi depreh enduntur: eamque ob
causam, per illis optabile esset, hominum inter
se comm ercia et actiones ultra speciosa haec
principia se non extendere, atque horum quidem
maximum invenies numerum. Alii vero in verbis et
gestibus artificiosis ideo tam multi sunt, ut eo
modo pravae, agrestis, angustaeque suae naturae
defectus suppleant: cum recordentur, si ut
reipsa sunt, ita verbis quoque sint restricti et
feri, se aliis hominibus fore omnino
intolerabiles. Hoc quidem tibi vere affirmo,
tuque idipsum ita se habere experieris, quod non
ob aliud, sed ferme ob alterutram harum causarum
superfluae istae ceremoniae tam immodice
usurpentur: quae tamen ipse ut plurimum
plerisque hominibus sunt molestae. impediunt
enim, quo minus suo quis modo et arbitrio
vivere, id est libertate, quam quilibet prae
omnibus aliis rebus appetit, frui possit.
-
- [Note: Moderatio lingua.] De aliis,
aliorum que rebus et negotiis non est male
loquendum, etiam si tum nobis aures, et
libentissimae et attentissimae praeberi
videantur, id que propter invidiam, quam ut
plurimum alter page 50, image: s067
-
- in alrerius bona et honores concipere
consuevit. Tandem tamen unusquisque a bove
foenum in cornu habente sibi cavet. Aversantur
enim homines amicitiam maledicorum, existimantes
eos, id quod de aliis apud nos loquuntur, id
ipsum de nobis dicere apud alios. Quidam etiam
qui singulis aliorum verbis se opponunt, deque
iis disputant et altercantur, eo ipso indicant,
se naturam hominum non satis cognitam habere.
Amat enim quilibet victoriam, et se tam in
sermone quam in negotiis vinci aegerrime
patitur: praeterquam qu od libenter aliis
reclamare, non amicitiae, se dinimicitiae opus
est. Quocirca is qui in sua cum aliis
conversatione amabilis et iucundus esse expetit,
non ita promptas in ore habebit has voces: Non
est verum: Nihilominus ita se res habet ut dico:
et alias his non dissimiles. neque etiam facile
pignore deposito certabit: immo potius plurimum
in hoc studii conferet, ut aliorum opinioni,
praesertim in rebus non magni momenti, facile
accedat. Damnosa enim est in hoc genere
victoria. siquidem victor ille quaestionis
alicuius frivolae, saepe numero interim iacturam
facit coniunctissimi amici, simulque aliis ita
efficitur exosus, ut consuetudine eius uti non
audeant, ne singulis horis confligere cum eo
cogantur. Interim agnominibus non satis
honorificis passim eum insectantur, cum alius
eum cerebrosum, alius pertinacem, alius
omniscium, alius doctorem subtilem nominat. Quod
si tamen quis nonnumquam a praesenti sodalitio
page 51, image: s068
-
- ad disputandum invitetur, is idipsum faciet
suavi quodam modo: neque ita dulcedinis
victoriae avidus erit, ut eam cum quadam
ingluvie, lurconis instar, cupiat deglutire, sed
unumquemque in sua opinione relinquere
convenier, et utri iustam vel iniustam
sententiam defenderint, id vel ex suffragiis
partis maioris, vel etiam magis importunae
definiri, eidemque victoria ultro concedi
debebit. Ut videlicet non tu, sed alius is sit,
qui praelietur, se defatiget, et sudore praeter
modum totus diffluat: qui quidem mores hominibus
honeste educatis minime conveniunt, adeo quidem,
ut odium et malevolentiam aliorum sibi
concitent. Quid quod iidem, propter deformitatis
suae de decus, quod per se animis bene
compositis grave et molestum est, plurimum
soleant displicere? qua de re paulo post forte
mentionem faciemus. Interim tamen bona pars
hominum ita mirifice in hac victoria sibi
placet, ut, quomodo aliis placeant vel
displiceant, plane non cogitent. Et ut se
subtiles, intelligentes, et sapientes esse
demonstrent: iam suum aliis dant consilium, iam
eosdem reprehendunt, iam cum iisdem disputant,
eorum que sententiam ita magno conatu oppugnant,
ut a verbis fere ad verbera deveniatur, cum
nulla unquam nisi propria sententia illis
probetur. Suum vero aliis consilium non
requisitum communicare, nihil aliud est, quam
dicere, se longe sapientiorem esse eo, cui
consulitur, eidemque suam imprudentiam et
ignorantiam exprobare. Quamobrem id non page 52,
image: s069
-
- apud quoslibet nobis notos, sed tantum apud
necessarios et interiori quadam familiaritate
coniunctos fieri debet. Item apud eos, quibus
praesumus, quorumque inspectio et cura nobis est
commissa: vel certe etiam apud extrarium, si
forte magnum illi periculum impendeat. Sed in
quottidiana cum aliis conversatione cavendum
est, ne nostra aliis consilia immodice
obtrudamus: aut nos de ipsorum necessitatibus
curiose sollicitos esse ostendamus. In quem
quidem errorem incidunt multi, et ut plurimum
minus intelligentes. Rudes enim et insulsi
quisunt, raro admodum, in rebus quas agunt,
mentem ab oculis sevocant, aut iustum suis
cogitationibus tempus impendunt: utpote eius
generis homines, quibus non multa accuratius
disquirenda aut examinanda incumbant. Verum
quomodocumque se ista habeant, certe, qui passim
consilia sua depromit, eaque quasi disseminat,
is eo ipso non obscure hanc opinionem prae se
fert, prudentia alios destitui, se vero
abundare. Et certe reperias nonnullos, qui in
hac sua sapientia, ita mirifice sibi placent, ut
ipsorum cohortationibus nolle obtemperare, nihil
aliud sit, quam proelium cum iis inire velle.
Dicunt enim, bene est: tenuiorum consilia apud
opulentos locum non habent. Item, ille est homo
sui consilii. Item, ille mihi dicto audiens esse
recusat. Quasi vero non maioris arrogantiae sit,
velle ut alii tuis consiliis utantur, quam si
alius certis de causis suum consilium tuo
anteponat. Pecatum etiam huic non page 53,
image: s070
-
- dissimile committunt ii, qui aliorum
defectus corrigere aut etiam reprehendere
conantur: quique controversias omnes sua
sententia finite volunt, et unicuique leges
praescribere. Hoc fieri non opottevitem, tu tali
iam verbo usus es, deinceps, si sapis, ab
huiusmodi dictis et factis abstine. Item, vinum
quod bibis, tibi non est salubre, potius rubro
vino utereris. Item hoc ecligmate et illis
trochiscis tibi in hoc morbo est utendum. atque
ita reprehensioni et correctioni suae nullum
statuunt modum. Praetereamus iam eos, qui
aliquando alienis ex agris lolium evellere
vehementer elaborant, cum agros interim proprios
sentibus et urticis totos occupari facile
sinant: quos quidem audire, cum magno fastidio
et molestia est cconiunctum. Et sicuti pauci aut
nulli reperiuntur, qui abanimo suo impetrare hoc
possint, ut in dividua quad am vitae
consuetudine, vel cum medico, vel cum sacerdote,
multo minus cum iudice rerum capitalium coniungi
velint, ita etiam nemo est, qui cum istis
familiariter audeat conucersari. Amat enim
quilibetlibertatem, qua isti, perpetuum quasi
magisterium exercentes, alios spoliant.
Quamobrem consuetudo parum grata est, ita
promptum et cupidum esse alios corrigendi, et
quasi pro imperio aliquid illis praescribendi:
eaque rectius ludimagistris et parentibus
relinquitur, apud quos tamen quam inviti hac
ipsa de causa et filii et discipuli commorentur,
ignotum tibi esse non ptest.
-
- [Note: Lndibrum.] Riderietiam, aut
ludibrio haberi omnino page 54, image: s071
-
- nemo debet, etiamsi tibi sit inimicissimus.
Maioris enim contemptus indicium videtur esse
illud, quod fit deridendo, quam quod fit
inferendo iniuriam. Fiunt enim iniuriae vel e
ira, vel ex alia quapiam cupiditare. Et nemo
est, qui vel iram animo concipiat contra eum,
aut propter id, quod ipse nihili facit: aut qui
illud quod in universum aspernatur, appetat.
Atque ita quem iniuria afficiunt, eum pretii non
plane nullius censent: ludibrio autem habitum,
aut flocci, aut ne flocci quidem faciunt. Cum
enim aliquem ludibrio, ruboris et ignominiae
illius causa, afficimus, non tam nostrum aliquod
commodum quam voluptatem et oblectamentum
spectamus. Quam ipsam ob causam in vita
communiab omniudibrio ignominioso plane est
abstinendum. id quod parum accurate faciuntii,
qui aliis sua, quibus laborant, vitia
exprobrant, aut verbis, aut gestu et reipsa.
quemadmodum multi faciunt, qui aut blaesos, aut
loripedes, aut gibbosos, vel lingua, vel
ridicula sui corporis conformatione imitantur.
item, qui alterum quod vel deformis, vel
distortus, vel inconspicuus et pusillus est,
derident, vel de alterius parum apposite dictis
cum risu et exsultatione sibi gratulantur: aut
libenter alios rubore suffundunt. quae quidem
consuetudines admodum molestae cum sint, merito
suo sunt exosae. Illis autem non valde
dissimiles sunt, irrisores isti, quibus volupe
est, quoslibet alios exagitare et deridere, non
tam ignominiae et contemptus, quam propriae
voluptatis gratia. page 55, image: s072
-
- Et scito, quod nulla differentia foret,
inter ludibrium et ludum, nisi propositum et
scopus utriusque esset diversus. Qui enim ludit
alterum, is idipsum recreationis gratia facit:
qui vero eum ludibrio habet, facit id ex
despicientia. quamvis haec duo vocabula in
sermonibus et scriptionibus quottidianis fere
confundantur. Sed tamen qui alterum ludibrio
habet, ex eius ignominia sibi ipsi voluptatem
quaerit: qui vero eundem ludit, ex eius errore
non tam voluptatem percipit quam recreationem.
Hic enim ipse, etiam ex eiusdem hominis ludibrio
ignominioso magnum forte cruciatum et dolorem
sustineret. Ego cum in pueritia mea aliquousque
in praeceptis grammaticvis progressus essem,
recordor me didicisse, quod Mitio, licet
incredibili quodam et sibiipsi mirando amore
Aeschinum complecteretur, tamen nihilominus eum
nonnumquam ludendo se ipsum oblectarit, ut cum
hoc modo secum ille loquitur:
-
- Cur non ludo hunc aliquantisper?
-
- Ex quo apparet, rem unam eandemque, et apud
unum eundemque hominem factam, secundum mentem
et propositum facientis, iam ludum, iam
ludibrium censeri posse. Quia autem voluntas
nostra aliis aperta esse non potest, res patum
utilis est, in quottidiano cum aliis commercio
artem tam dubiam et suspectam exercere. Immo
multo magis aversandum, quam expetendum est
nomen irrisoris. Saepe enim page 56, image:
s073
-
- numero hîc quoque, quod in ludo
iocoque fieri solet, contingit, ut alter iocose
alterum percutiat: quas tamen plagas ille
accipit loco contumeliae, atque ita a iocis ad
pugnas deveniatur. Eodem modo is, quem alter
recreationis et familiaritatis causa lusit,
nonnumquam id pro ignominia et probro habet, et
indignatur. Mitto iam quod ludus iste quaedam
est deceptio. Unicuique autem a natura hoc
insitum est, ut doleat, sicubi erraverit, aut
deceptus sit. Quocirca multis de causis videri
alicui possit, eum qui benevolentiam et amorem
aliorum cupide desiderat, titulum magisterii in
aliis ludendis et exagitandis valde expertere
non debere. Verum quidem est, non posse nos ullo
modo vitam hanc mortalem et aerumnosam absque
recreatione et quiete traducere: et quia ludi et
ioci hilaritati et risui, et quae consequitur,
recreationi causam praebent, amamus fere eos,
qui hac in parte sunt cavillatores faceti et
iucundi. Atque ideo contrarium videtur esse
verum, nimirum hoc, quod in communibus hominum
congressibus, iocis nonnumquam et dicteriis
ludere omnino conveniat. Equidem sine dubio, ii
qui modo quodam dulci et amabili alios ludere
norunt, prae aliis, qui id facere nequeunt, sunt
amabiles. Sed hîc rerum sane complurium
ratio est ahbenda. Et quoniam [Note:
Ioci.] iocanti propositum est, etiam ex
eius, quem in pretio habet, errore hilaritatem
captare: opus est, ut error, in quem alterum
vult conicere, talis sit, ut neque insignis
aliquaignominia, neque page 57, image: s074
-
- grave aliquod damnum ei sit conium ctum.
Alias enim iocationes ab iniuriis difficulter
possent discerni. Praeterea sunt nonnulli cum
quibus propter naturae suae duritiem
intractabilem nullo modo est iocandum. Similiter
in rebus gravibus iocarinon debemus, multo minus
in flagitiosis. Videtur enim is, qui tale quid
facit, improbitatem, ludum iocumque esse
existimare. Quocirca non credo, quod Lupus ille
Uberti imminuerit facti sui turpis ignominiam:
immo quod eam ioculari quadam improbitate
excusando, suamque ignaviam prae se ferendo,
effecerit multo graviorem. Is enim, licet
castellum Laterinum posset defendere: tamen cum
videret, se ab hostibus aggere facto
circu~vallari, subito castellum illis tradidit,
dicens, naturam lupi non ferre, ut in clausis
septisque locis maneat. Ubi enim risui locus non
est, ibidem iocari quoque et nugari minime
decet. Praeterea quoque sciendum tibi est, quod
quidam ioci sint mordentes, quidam non
mordentes. De illis sufficere tibi volo
sapientis cuiusdam praeceptum, qui dicebat,
iocos instar ovium, non instar canum auditores
mordere debere. Si enim morsus insit caninus,
iocum iam non amplius io cum esse, sed potius
iniuriam. Leges etiam in omnibus ferme
civitatibus volunt, ut is, qui dicto aliquo
graviter iniurioso alterum incessit, graviter
quoque puniatur. Et forte non fuisset
inco~veniens, simili modo non levem
castigationem in eos constituere, qui specie
iocorum, ultra quam decet, alios mordent. page
58, image: s075
-
- Hominis autem bene morati est ratiocinatione
sua colligere, quod lex quae de iniuriis sancit,
etiam ad iocos istos aculeatos se extendat,
atque ideo raro, et quam fieri potest lenissime,
dentatis huiusmodi dictis utetur. Supra haec
omnia sciendum est, iocos sive mordendi vim
habeant, sive eadem destituantur, nisi subtiles
sint et faceti, auditores non modo non
oblectare, sed iisdem afferre taedium. aut si
omnino rideant, fieri id, non propter iocum, sed
propter iocantem. Et quia nihil aliud sunt ioci,
quam ingeniosa quaedam fallacia: fallacia autem
res subtilis est et artificiosa: exerceri ea
commode non potest, nisi ab homine acuta et
prompta sagacitate, et ea quidem quae ex
improviso se exserat, praestante. Ideoque non
conveniunt hominibus plebeiis, stupidis et
tardis: immo forte non unicuique eorum qui bono
ingenio abundent. Ioci enim potius in peculiari
quadam promptitudine, venustate, et celeribus
animi motibus consistunt. Qua de causa viri
prudentes hac in parte, non tam quid velint,
quam quid possint considerant: et postquam semel
atque iterum viribus ingenii sui adhibitis,
huius rei periculum fecerunt frustra:
intelligentes se parum ad id aptos esse,
desistunt, et nolutn in hoc exercitio plus
laboris insumere, ne diem forte illis, quod
asino illi Aesopico usu venit, contingat. Quod
si ipse mores aliorum accurate examines, facile
deprehendes, id quod dico verum esse: nimirum
iocationes non decere eum qui velit, sed eum
solummodo, qui page 59, image: s076
-
- possit. Videas autem quosdam ad unumquodque
verbum, aliud quoddam, et saepe etiam quod
nullius significationis est vocabulum in promptu
habere: alios syllabas vocabulorum frivolo et
fatuo quodam modo permutare: alios dicere aut
respondere aliter quam exspectabatur, et id
quidem sine aliqua subtilitate aut venustate
gratiosa. Ubi est dominus? in suis vestibus,
nisi forte alute. Quomodo sapit vinum? quasi
esset humidum. Quomodo ed
|